L' Abolition de l'esclavage, tome 1

Page 262

480

COLONIES ANGLAISES. Appendice η la page 352.

Dicunt quia die quadam, cum advenientibus nuper mercaloribus multa venalia in forum fuissent collata multique ad emendum confluxissent, et ipsum Gregorium inter alios advenisse ac vidisse inter alios pueros venales positos, candidi corporis ac venusti vultus, capillorumquoque forma egregia. Quos cum aspiceret interrogavit, ut aiunt, de qua regione vel terra essent adlati. Dictumque est quod de Britannia insula, cuius incolæ tales essent aspectus. Rursus interrogavit utruni iidem insularii Christiani, an pagan is adhuc erroribus essent implicati. Dictumque est, quod essent pagani. At ille intimo ex corde longa trahens suspiria :« Heu, proh dolor ! inquit, quod tam lucidi vultus homines tencbraruni auctor possidet, totaque gratia frontispicii mentem ab interna gratia vacuam gestat ! » Rnrsus ergo interrogavit quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est quod Angli vocarentur. At ille : « Bene, inquit, nam et angelicam habent faciern, et tales angelorum incœlisdecet esse cohæredes. » « Quod habet nomen ipsa provincia de qua isti sunt adlati. » Responsum est quod Deiri vocarentur iidem provinciales. At ille : « Bene, inquit, Deiri, de ira eruti, et ad misericordiam Chrsti vocati. » Bex provinciæ illius quomodo appellatur. » Responsum est quod Aella diceretur. At ille, allndens ad nomen,ait : « Alleluia, laudem Dei creatoris illis in parlibus oportet cantari. t) Accedensque ad Pontificem Romana3 et apostolicæ sedis, nondum enim erat ipse Pontifex factus, rogavit ut genti Anglorum in Britanniam aliquos verbi ministros, per quos ad Christum converterentur, mitteret : seipsum paratum esse in hoc opus, Domino coopérante, perficiendum, si tamen Apostolico papæ hoc ut lieret, placeret. Quod dum perficere non posset, quia etsi Pontifex concedere illi quod petierat voluit, non tamen cives Romani, ut tam longe ab urbe recederet, potuere permittere; mox ut ipse pontificatus officio functus est, peificit opus diu desideratum, alios quidem prædicatores miltens, sed ipse prædicationem nt fructificaret suis exbortationibus et precibus adjuvans 1. 1

Ce texte du vénérable Bede, Hist. cedes. gent. Angler. Lib. 11, c. I, est cité dans les Letters on domestic Slavery, par Mgr England, évêque de Charleston, lettre ix, p. 144, vol. III. FIN DE L'APPENDICE DE

LA ΡRΕΜΙère PARTIE.


Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.